Zincum[1] est elementum chemicum metallicum transitionis cui numerus atomicus 30 et nota Zn sunt. In grege duodecimo et periodo quarta systematis periodici ponitur. Eius massa atomica 65,41 valet (35 aut 36 neutrones et 30 protones) et eius configuratio electronica notatur 3d104s2. Temperatura qua liquidum fit: 420 gradus Celsiani. Qua gas fit: 907 gradus Celsiani. Massa per volumen: 7,14g/cm3. Gradus oxidationis solitus: +2 (cation Zn2+). Quinque isotopos stabiles habet.

30 cuprumzincumgallium
Al

Zn

Cd
Proprietates generales
Nomen, Symbolus, Numerus Atomicus zincum, Zn, 30

In Telluris cortice zincum pro septuaginta quinque partibus per millionem (ppm) stat atque ita vicesimum quartum locum inter elementa obtinet.


De naturalibus proprietatibus

recensere
Zincum in sua forma pura est solidum, colore pallido cano

Zincum est lucidum diamagneticum metallum. Color zinci inter album canumque alternat. In aëre, ut cuprum, tenui hydroxycarbonatis pellicula (Zn2(OH)2CO3) induitur quae metallum interius a maiore oxidatione tuetur[2].

Metallum est durum fragileque in temperaturis plurimis, sed ductile inter 100 et 150 gradus Celsii fit. Super 200 gradus Celsii, metallum fragile fit, et verberando potest pulverari. Zincum est aequus electricitatis conductor. Ut metallo ei sunt humilia puncta fusionis ebullitionisque. Habet punctum fusionis ad 420 gradus Celsii et punctum ebullitionis ad 900 gradus Celsii.

Multae mixturae zincum continent, praesertim orichalcum, temperatio zinci cuprique. Alia metalla quae mixturas cum zinco creant sunt aluminium, stibium, bismuthum, aurum, ferrum, plumbum, hydrargyrum, argentum, stannum, magnesium, cobaltum, niccolum, tellurium natriumque. Etsi neque zincum neque zirconium sunt ferromagnetica mixtura ZrZn2 ferromagnetismum quendam sub 35 gradibus Kelvinis ostendit.

In biologia

recensere

Zincum est micronutrimentum[3] ad omnes vitae formas sustinendas necessarium[4]. Enzyma atomum zinci in parte reagente praebentia sunt communia in biochemia[5]. Exemplum est dehydrogenasis alcoholis. Sed consumptio nimiae copiae zinci ataxiam, fatigationem, et defectum cupri gignere potest[6].

De compositis

recensere

Scitur compositiones binarias cum plurimis metalloidibus et omnibus nonmetallis praeter gasia nobilia exsistere. Oxidum ZnO est pulvis albus qui in solutione aquosa neutrali paene insolubilis est. Simul "amphoterum"[7] (Latine 'utrumque') dicitur quia ut aluminium in solutionibus non minus cum basibus quam cum acidis reagit. Chalcogeniorum composita (ZnS, ZnSe et ZnTe) in electronica et optica utilia sunt. Scitur pnictogeniae (Zn3N2, Zn3P2, Zn3As2 et Zn3Sb2), peroxidum ZnO2, hydridum ZnH2 et carbidum ZnC2 exsistere. Intra omnia halida quattuor, ZnF2 adiunctam ionicissimam habet, et reliqua (ZnCl2, ZnBr2 et ZnI2) humilissimum punctum liquefactionis habent, et adiunctam covalentiorem habent.

In solutione paulum alkalica cum iontibus Zn2+ hydroxidum Zn(OH)2 ut praecipitatum album formatur. In solutione alkaliciore, cum grege hydroxylo reagit et anionta zincata ([Zn(OH)4]2−) formantur secundum reactionem infrascriptam:

Zn(s) + 2 H2O(l) + 2 OH-(aq) → [Zn(OH)4]2−(aq) + H2(g)

Nitratum Zn(NO3)2, chloratum Zn(ClO3)2, sulfatum ZnSO4, phosphatum Zn3(PO4)2, molybdatum ZnMoO4, cyanidum Zn(CN)2, arsenitum Zn(AsO2)2, arsenatum Zn(AsO4)2·8H2O et chromatum ZnCrO4, quod est una ex paucis coloratis compositionibus zinci, sunt nonnullae inorganicae compositiones zinci. Exemplar simplicissimum organicae compositionis zinci est acetatum Zn(O2CCH3)2.

Compositiones organozinciferae vincula covalentes inter zincum et carbonium capiunt[Latinitas dolet]. Diethylzincum ((C2H5)2Zn) est reagitum in chemia synthetica. Anno 1848 ex reactione zinci et ethyl iodidi primo inventa est, et erat prima compositio sigma-vinculum inter metallum et carbonium capere nota. Decamethyldizincocene vinculum acre inter atomos zinci duas temperaturá normativa capit[Latinitas dolet].

De usu humano

recensere

Miscebatur cum cupro ad orichalcum creandum in temporibus Romanorum (sestertii et dupondii in Augusti re nummaria ex orichalco fiebant) et tractabatur in India ab anno 1200. Metallum purum in Europa ante finem saeculi 16mi notum non erat. Tractatio zinci non coepta est ante finem saeculi 17mi. Zincum est utile illinimentum ad impediendum chalybis corrosionem[8]. Accumulatra interdum zincum usurpant, et orichalcum ex zinco cuproque fit. Zincum plerumque de sphalerita extrahitur, minerali naturali sulphidi zinci (ZnS). Primo sphaleritam calefaciunt atque ita oxidant et deinde magno calore oxidum cum carbonio fundunt secundum reactiones infrascriptas:

2 ZnS(s) + 3 O2(g) → 2 ZnO(s) + 2 SO2(g)
ZnO(s)+ C(s) → Zn(l) + CO(g)
  1. "Zincum": Peter van der Krogt, "Elementa chemica" apud situm Elementymology & Elements Multidict
  2. Tim H Muster, Ivan S Cole. "The protective nature of passivation films on zinc: surface charge", Corrosion Science, 2004: 2319-2335
  3. M. Duan et alii. Zinc nutrition and dietary zinc supplements". Critical Reviews in Food Science and Nutrition, 2023: 1277–1292.
  4. Zinc in Plants. Current Knowledge and Recent Advances, Academic Press, 2024. Liping Huang, Carmen P Wong, Emily Ho. "Zinc", Advances in Nutrition, 2025, 100408
  5. Chen, B., Yu, P., Chan, W.N. et al. "Cellular zinc metabolism and zinc signaling: from biological functions to diseases and therapeutic targets". Signal Transduction and Targeted Therapy, 2024: 6.
  6. Intoxication par le zinc in Manuel MSD.
  7. Rafael Ballesteros-Garrido et Rosa Adam, "Zinc Oxide (ZnO): an Amphoteric Metal Oxide with Dehydrogenating Activity", Synopen, 2023
  8. Rakesh Kumar Swain et alii, "Electro-galvanization of zinc and zinc-nickel onto mild steel for improved corrosion resistance", Materials Today: Proceedings, 2022: 6257-6264

Bibliographia

recensere

Nexus externi

recensere
Elementa chemica: series paginarum brevium

1 H 2 He 3 Li 4 Be 5 B 6 C 7 N 8 O 9 F 10 Ne 11 Na 12 Mg 13 Al 14 Si 15 P 16 S 17 Cl 18 Ar 19 K 20 Ca 21 Sc 22 Ti 23 V 24 Cr 25 Mn 26 Fe 27 Co 28 Ni 29 Cu 30 Zn 31 Ga 32 Ge 33 As 34 Se 35 Br 36 Kr 37 Rb 38 Sr 39 Y 40 Zr 41 Nb 42 Mo 43 Tc 44 Ru 45 Rh 46 Pd 47 Ag 48 Cd 49 In 50 Sn 51 Sb 52 Te 53 I 54 Xe 55 Cs 56 Ba 57 La 58 Ce 59 Pr 60 Nd 61 Pm 62 Sm 63 Eu 64 Gd 65 Tb 66 Dy 67 Ho 68 Er 69 Tm 70 Yb 71 Lu 72 Hf 73 Ta 74 W 75 Re 76 Os 77 Ir 78 Pt 79 Au 80 Hg 81 Tl 82 Pb 83 Bi 84 Po 85 At 86 Rn 87 Fr 88 Ra 89 Ac 90 Th 91 Pa 92 U 93 Np 94 Pu 95 Am 96 Cm 97 Bk 98 Cf 99 Es 100 Fm 101 Md 102 No 103 Lr 104 Rf 105 Db 106 Sg 107 Bh 108 Hs 109 Mt 110 Ds 111 Rg 112 Cn 113 Nh 114 Fl 115 Mc 116 Lv 117 Ts 118 Og