Iacobus Ramon y Cajal
Iacobus Ramon y Cajal (Hispanice Santiago Ramón y Cajal, natus Navarrae die 1 Maii 1852; mortuus Matriti die 17 Octobris 1934) fuit medicus Hispanicus, in pathologia et histologia peritus et investigator neuroscientificus qui propter experimenta et novam neurologiae doctrinam Praemio Nobeliano Medicinae anno 1906 laureatus est.
Neuronum doctrina quam Cajal protulit statuebat systema nervosum ex cellulis singulis componi, quae neura appellantur. Ante Iacobi Cajal studia, biologi omnino irregulari cellularum nervosarum forma confundebantur. Cajal ut occultas illarum cellularum proprietates ad liquidum redigeret duabus methodis usus est: primo, cellulas investigare organismorum neonatalium, cum nondum copiosae et frequentes sint; secundo, methodum praecipuam a Camillo Golgi inventam adhibere qua cellulae argenti salibus tinguntur. Methodus Golgi tinguit? ita, ut in cerebro neonatali per microscopio observato appareat cellula singula. Hae imagines etiam filamenta inter cellulas vista monstraverunt partes integras esse singulae cuiusdam cellulae. Cajal itaque procedit ut duae varietates filamentorum identificet, axones et dendrita, et hypothesim fecit axones cum dendritis coniugari in locis specialibus quos postea synapses Carolus Scott Sherrington appellavit. Tandem Cajal statuit quattuor doctrinas quae usque hodie neuroscientiam regunt:
- Neuri doctrina: neuron est singula cellula quae signa intra se dendritis recepit et signa ex se mittit axonibus;
- Synaptica rima: synapses, loca ubi axones dendritis proximi fiunt, spatium quoddam minimum inter neurona praebent;
- Specificitas conexionum: neura non sponte sed consilio conectuntur ita ut viae speciales seu circuitus neurales statuuntur quibus signa meare possunt.
- Polarizatio dynamica: signa in neuris solummodo meant a dentritis ad axones.
Interest Golgi et Cajal, quamquam pro inventis Cajal Praemio Nobeliano una laurati sunt, eos usque Golgi mortem nihilominus conflixisse, inter se de natura neurorum et filimentorum inter ea vehementer dissidentes, tanto ut Golgi orationem suam Nobelianam contra doctrinas Cajal omnino arguere dicavit.
Nexus externi
recensere| Vicimedia Communia plura habent quae ad Iacobum Ramón y Cajal spectant. |
| Lexica biographica: Gran Enciclopèdia Catalana • Den store danske • Deutsche Biographie • Diccionario biográfico español • Treccani • Store norske leksikon • • Grove Art |

