Dendritum
Dendritum vel dendrita (-ae, f) est pars excrescens cytoplasmatis nervosae cellulae (neuronis) per quam signa a proximis neuronibus trans synapticam rimam missa recipiuntur antequam iontico fluxu ad corpus cellulae deferantur. Dendrita arboris ramorum speciem praebent, a quo nomen habuerunt e verbo Graeco δένδρον = arbor: etenim in certis neuronum categoriis permulti esse rami possunt. Dendrita in spinis dendriticis receptoria neurotransmissorum praebent quorum signa chemica intra cellulam transducunt et in signa electrica transmutant. Non tantum illa signa colligunt (etenim multae cellulae per axones suos ad unius cellulae dendrita coniunctae solent esse) sed etiam ea consummant ita ut responsum cellulae definiant.

Plerumque in neurone sunt plura dendrita et unus axon. Dendrita pars afferens neuronis dicuntur, axon vero pars efferens. Nam fluxus ionticus in dendritis oritur et ad corpus cellulae progreditur. Ac cum potentia actionis gignitur e corpore cellulae fluxus ionticus ad extremum axonem progreditur.
De dendritorum spinis
recensere
Spinae dendriticae in cerebro sunt parvae structurae e bracchio quodam dendriti eminentes et synapsim cum proximis axonibus facientes, quas Ramon y Cajal exeunte nono decimo saeculo primus descripsit. Spinae caput tumens habent ubi 'densitas postsynaptica' invenitur nuntiorum secundariorum plena, quod angusto collo cum dendriti corpore coaptatum est. Collum fluxum molecularum ex spina venientem frenare videtur sed de utilitate functioneque huius structurae multae coniecturae adhuc certant.
Plura legere si cupis
recensere- Lukas Fischer et alii, "Dendritic Mechanisms for In Vivo Neural Computations and Behavior", Journal of Neuroscience, 2022:8460–8467
- Ch. Forestier, R. Marty. "Le champ épineux dendritique du cortex cérébral", Journal of the Neurological Sciences, 1968: 63-72
- Sarah E. Hadyniak et Jeremy N. Kay, "Neuroscience: The dynamic development of dendrites", Current Biology, 2024
- Kennedy, Mary B; Beale, Holly C; Carlisle, Holly J; Washburn, Lorraine R.. "Integration of biochemical signalling in spines", Nature Reviews. Neuroscience, 2005: 423-34.
- Panayiota Poirazi & Athanasia Papoutsi, "Illuminating dendritic function with computational models", Nature Reviews Neuroscience, 2020: 303–321
- Moritz Stingl, Andreas Draguhn & Martin Both. "A dendrite is a dendrite is a dendrite? Dendritic signal integration beyond the “antenna” model, Pflügels Archiv, 2025: 9–16
Nexus externi
recensere- Vicimedia communia plura habent quae ad dendrita spectant.
- Aquaportail