Divisio instrumentorum musicorum

Divisio instrumentorum musicorum est ratio instrumenta musica in diversas classes digerendi. Instrumentum musicum res est, qua melodiae musicae procreari possunt. Sed de voce humana opiniones inter se dissident: sunt qui vocem humanam putent instrumentum esse, negantibus aliis. Variae in divisione rationes adhiberi possunt, sicut generatio soni, materia aut structura aut usus aut functio instrumentorum, aliaeve res ad instrumenta musica pertinentes.

Nulla Vicipaediae Latinae pagina huc annectitur.

Quaesumus in alias commentationes addas nexus ad hanc paginam relatos. Quo facto hanc formulam delere licet.
Català Deutsch English Esperanto Italiano Svenska
Català Català
No hi ha cap article a la Viquipèdia en llatí que enllaci amb aquest. Si us plau, aneu a una pàgina relacionada amb el tema i afegiu-hi un enllaç que dirigeixi el lector cap aquí. Un cop ho hagueu fet, podreu esborrar la plantilla.
Deutsch Deutsch
Kein anderer Artikel der lateinischen Vicipaedia verweist auf diesen. Bitte füge in einem nahverwandten Artikel einen Verweis hierhin ein. Sobald dies geschehen ist, kann diese Vorlage entfernt werden.
English English
No other page on the Latin Vicipaedia links to this. Please go to a closely related page and insert a link pointing here. Once that is done, this header can be deleted.
Español Español
No hay artículo en la Wiquipedia en latín (Vicipaedia) que enlce aquí. Por favor, vaya a una página relacionada con el tema e inserte un enlace aquí. Cuando esté hecho, se borrará la plantilla.
Esperanto Esperanto
Neniu alia paĝo de la latinlingva Vikipedio havas ligilon al tiu ĉi paĝo. Bonvolu iri al teme proksima artikolo kaj meti ligilon tien ĉi. Poste vi rajtas forigi la atentigilon pri ligilmalĉeesto.
Italiano Italiano
Nessun'altra pagina su Wikipedia Latina si collega a questo articolo. Per favore, va' a una pagina strettamente correlata e inserisci un link che punta qui, dopodiché cancella questa intestazione.
Svenska Svenska
Ingen annan sida på Wikipedia på Latin länkar till den här sidan. Gå till en sida med nära anknytning och lägg in en länk som pekar hit. När det är gjort kan den här rubriken raderad.
Quaedam divisio instrumentorum musicorum

De historia

recensere

Rationes, quibus instrumenta musica in varias classes digeruntur, in moribus historicis utilitateque positae sunt. Nam Sinenses instrumenta musica in octo diversas classes diviserunt, et quidem materiam instrumenti (corporis sonantis) respicientes; materiae instrumenti erant corium, sericum, metallum, lapis, argilla, lagoenaria, bambusa, lignum. Hinduistae autem instrumenta sua in inflatilia, chordophona, percussionalia, tympana diviserunt.

Systema duarum classium — percussionalium (chordis inclusis) et inflatilium — quod in Europa mediaevali et postmediaevali remansit, expositum est ab Iulio Polluce, sophista et rhetore Graeco saeculi II.[1] Quo systemate usus est non solum Augustinus (354-430), qui verbis q.s. organum et rhythmus inflatilia et percussionalia (additis chordis) significabat,[2] sed etiam Isidorus (560-636), et Hugo de Sancto Victore (saeculo XII), et Michael Praetorius (saeculo XVII).[3]

Saeculo XVI, instrumenta musica praesertim secundum aestheticam Christianam in classes distributa sunt. Tympana non semper inter instrumenta musica numerabantur. Saeculo XVII, classificationes cum ab aliis tum a Marino Mersenno, Athanasio Kircher et Michaele Praetorio amplificatae sunt. Saeculo XX, instrumenta ex structura iudicari coepta sunt, nam propositum erat modos classificandi magis ad rem intendere. Rationes digerendi liberae ab usu musico et ad quodlibet instrumentum applicabiles esse debebant.

De divisionibus a musicologis factis

recensere

Primum systema universum instrumentorum musicorum creatum est a Victore Carolo Mahillon, cuius opus continuatum est a Conrado Sachs et Erico von Hornbostel, quorum liber Systematik der Musikinstrumente (1914) instrumenta secundum sonum effectum in quattuor classes principales divisit:

Idiophonum sive instrumentum quod sponte sua sonat. sicut xylophonum
Membranophonum sive instrumentum quod membrana tacta aut pulsata sonat, sicut tympanum
Aerophonum sive instrumentum quod ex fluxu aeris energiam capit et in undas sonoras convertit, sicut organum
Chordophonum sive instrumentum in nervorum cantu positum.

Systema divisionis Hornbostel et Sachs primum stabilire coepit notiones, quae nunc eodem modo in toto orbe terrarum intelleguntur. Quae divisio fundamentum est classificationis generalis instrumentorum musicorum. Postea Sachs quintam addidit classem, in quam electrophona cadunt. Cavendum est tamen, nam quaedam electrica intrumenta musica, sicut cithara electrica quae chodophonum est, etiam sine electricitate aut usu amplificatri sonum efficere possunt.

In divisione instrumentorum musicorum Hornbostel-Sachs, lamellophona sunt idiophona digitis pulsata, in quod genus capsula sonans Europaea cadit, nec non ingens varietas "clavilium pollicarium" Africanorum, inter quae mbira.

Saeculo XX, nonnullae divisiones post Hornbostel et Sachs propositae sunt, sicut systema Andreae Schaeffner (1932), et taxinomia Conradi "Kurt" Reinhard (1960).

Aliquanto post, Stephanus Mann, multarum rerum inventor, "organologiam" quinque classium positam in physica proposuit, quae ex

constat. Quae nomina ad quinque essentias (terram, aquam, ventum, ignem, quintessentiam) referuntur.

Divisio in extensione soni posita

recensere

Instrumenta extensione soni dividi possunt, in comparatione aliorum instrumentorum eiusdem familiae.


  1. Poll. Onomast. 4.57-58.
  2. In opere suo De ordine 14.39.
  3. Kartomi 1999: 119–21, 147.

Bibliographia

recensere
  • von Hornbostel, Erich M. & Sachs, Curt (1914) Systematik der Musikinstrumente. Ein Versuch. Zeitschrift für Ethnologie 46: 553–590.
  • Galpin, Francis W. (1937) A Textbook of European Musical Instruments: Their Origin, History and Character. Williams and Norgate ltd.
  • Kartomi, Margaret J. (1990) On Concepts and Classifications of Musical Instruments. Chicago Studies in Ethnomusicology. University of Chicago Press.
  • Mann, Steve (2007) Natural Interfaces for Musical Expression: Physiphones and a physics-based organology. New Interfaces for Musical Expression. pp. 118–23.
  • Reinhard, Kurt (1960) Beitrag zu einer neuen Systematik der Musikinstrumente. Die Musikforschung 13.2: 160–164.