Tibia recta
Tibia recta[1] est instrumentum musicum quod inflatur. Terminus superior ut rostrum effectus est. Tibia recta aere in rostrum inflato canitur. Rostrum ore tenetur. Altitudo sonorum foraminibus digitis claudendis mutatur. Tibiae rectae in variis magnitudinibus plerumque e ligno duro effectae sunt. Tibiam rectam canere haud difficile est quia rostrum aerem semper recte per canalem in labium dirigit. Ibi soni genuntur. Canendi facilitatis causa tibia recta instrumentum aptissimum est, quod primum ad liberos praebeatur.[2]

Sonus tibiae rectae mirum in modum clarus et dulcis est, partim quod superioribus harmonicis? caret et harmonicae impares obtinent.[3]
Tibia recta saeculo vicesimo redintegrata est non solum quod musicam antiquam in scientia historica positam efficere potest, sed etiam quod instrumentum simplex est ad institutionem artis musicae et delectationem tibicinii studiosorum.
Notae
recensere- ↑
- .orch recorder (flute) tibia <tibia recta> (LEV.)
- Eiusdem, Adumbratio:
- 194 winds: recorder (musical instrument) tibia recta (v. pristina)
- ↑ Exempli gratia, Franciscus Brüggen describitur adsequi comprobationem per totum orbem terrarum ut virtuoso tibiae rectae; O'Kelly 1990: 62.
- ↑ Jean Bonard 2001.
Bibliographia
recensere- Bonad, Jean Marc (2001) The Physicist's Guide to the Orchestra, European Journal of Physics 22: 89–10.
- O'Kelly, Eve (1990) The Recorder Today. Cambridge University Press.
|
Haec stipula ad instrumentum musicum spectat. Amplifica, si potes! |
