Fistula seu syrinx (-ingis, f.) est instrumentum musicum iam antiquitus usitatum et quod semper in multis regionibus mundi in usu adhuc est.

Syrinx Andina.

Apud Graecos antiquos et Latinos instrumentum musicum rusticum habebatur, praecipue apud pastores et bubulcos. Dicitur, secundum Ovidium, a deo Pane esse inventum, hac de causa Angli moderni hoc vocant "pan pipe" sive "pan flute" quod apud Latinos non dici potest. Etenim, in sermone Latino, coniunctio verborum Fistula Panis solum apud auctores saeculi XIXmi et XXmi invenitur, qui erronee morem linguarum modernarum in Latinam transtulere. Secundum alios a deo Herma sive Mercurio inventum esse dicitur.

Fistulatores notabiles

recensere

Nexus interni

Nexus externi

recensere
Vicimedia Communia plura habent quae ad syringes spectant.