Sinus Mexicanus
Sinus Mexicanus,[1] vel inter fautores Donaldi Trump in Civitatibus Foederatis ex anno 2025 Sinus Americanus,[2] est regio maritima Oceani Atlantici quae inter terras Cubae, Mexici, et Civitatum Foederatarum prope mare Caribicum patet. Freto Iucatanensi cum mare Caribico coniunctus est et freto Floridensi cum oceano.


Provinciae litorales
recensereDe Mexici reipublicae civitatibus nominatim Tamaulipiis, Vera Cruce, Tabasco, Campeco, Iucatania, et Quintana Rooa Americanisque Septentrionalibus, Florida, Alabama, Mississippia, Ludoviciana, et Texia hic sinus prospici potest.

Sinus
recenserePartes Sinus Mexicani sunt sinus Apalachee, sinus Tampa, sinus Apalachicola.
Hydrographia
recensereFlumina magna, quae in sinum Mexicanum se effundunt, sunt Mississippius et Flumen Rubrum (per delta commune), Flumen Palmarum, Flumen Coloratum.
Portus maiores
recensereInter amplos portus in sinu Mexicano sunt Hustonia, Nova Aurelia, Tampicum, Vera Crux, Coatzacoalces, Urbs Sancti Francisci de Campeco, Portus Progressus, Cancun, Galvestonia, Corpus Christi.
Notae
recensere- ↑ "Sinus Mexicanus" (vide p. 346 apud Google Books).
- ↑ Thomas D. Arkwright apud X, die 21 Ianuarii 2025.
Bibliographia
recensere- Pratsch, Johann-Christian. 1992. "Der nördliche Golf von Mexiko, USA." Die Geowissenschaften 10 (12): 360–364.
- Salvador, A. 1991. "Origin and development of the Gulf of Mexico basin." In The Gulf of Mexico Basin, ed. A. Salvador, 389–444. Boulder Colorati: Geological Society of America.
- Stern, R. J., et W. R. Dickinson. 2010. "The Gulf of Mexico is a Jurassic backarc basin." Geosphere 6 (6): 739–754.
Nexus externi
recensere| Vicimedia Communia plura habent quae ad Sinum Mexicanum spectant. |
| Situs geographici et historici: Locus: 25°0′0″N 90°0′0″W • 4326669 GeoNames • Thesaurus Getty • Store norske Lexikon • "558730" apud USGS • Treccani |