Philippus Nerius
Sanctus Philippus Romulus Nerius (Italiane Filippo Romolo Neri), fundator Congregationis Oratorii, homo fuit a Romanis tam amatus, ut usque ad hodie "Apostolus Romae" vocatur, locum occupans cum Sanctis Petro et Paulo. Natus Florentiae 21 Iulii 1515 familiae piae, Sanctus Philippus educatus est a Dominicanis apud conventum Sancti Marci. Anno circa decimo sexto aetatis missus est ad fratrem patris, ut negotium sumeeret. Bonum et honorabile negotium hic praebuit ei, sed Filippus electus erat in maiora. Anno 1553 omnibus rebus relictis Romam peregrinavit, et ibi vitam egit valde devotam. Paulatim comedit, et die noctuque oravit, saepe in catacombis primitivis. Post tempus, vitam magis apostolicam accepit et anno 1548 fundans hospitium Sanctissimae Trinitatis Peregrinorum, cui opus erat peregrinos ad festos dies anni sancti inopes 1550 Romam advenientibus adiuvare. Propter claram sanctitatem eius multi Romani cum eo congregaverunt, et post ordinationem ad sacerdotium haec congregatio, formata sine ullo programmate, formam accepit amplius definitivam. Nonnulli viri magni illius temporis, tamquam Ioannes Petrus Aloysius Praenestinus, Caesar Baronius, et alii ei sociati sunt. Anno 1575 societas illa formam stabilem accepit a Sancta Sede, et postea florebat apud ecclesiam Sanctae Mariae in Valicella. Philippus tamen humilis noluit abandonare vitam simplicem, quam vixit apud ecclesiam Sancti Hieronimi a Caritate, et tantum versus finem suum vitam ad Ecclesiam Novam se transtulit. Insignus est miraculis, sed magis magna caritate, quae vitam decorabat. Initium dedit itinerario septem ecclesiarum inter multa alia opera sui amoris, quae devotionem populi Romani valde excitabant.

Successor in Congregatione Oratorii erat Caesar Baronius, historicus et cardinalis.