Halogenia
Halogenia sunt elementa chemica quae ad gregem 17 in systemate periodico pertinent quibus elementis unus electro tantummodo deest quominus configurationem electronicam proximi gasis nobilis accipiant: itaque anionta formare solent et cum metallis coniuncta sales gignunt (unde nomen e verbis Graecis ἂλς, ἁλός 'sal' et γεννᾶν 'gignere', tamquam substantiae quae salem generant). Illa autem corpora pura, cum maneant, moleculas biatomicas formant; F2, Cl2...[1] Haec sunt:
- Fluorum: format cum metallo fluorida, exempli gratia lithii fluoridum (LiF) , natrii fluoridum (NaF), kalii fluoridum (KF).
- Chlorum: format cum metallo chlorida, exempli gratia natrii chloridum (NaCl), quod salis maris maxima pars est.
- Bromium: format cum metallo bromida, exempli gratia natrii bromidum (NaBr)
- Iodum: format cum metallo iodida, exempli gratia kalii iodidum (KI).
- Astatium, radioactivum: format cum metallo astatida, exempli gratia kalii astatidum (KAt)
Halogenia cum hydrogenio acida faciunt (HF, HCl, HBr, HI, HAt), cum in aqua solvuntur.
Ex chloro etiam acidum chloricum (HClO3) et acidum perchloricum (HClO4) nascuntur. Sales chlorates vel perchlorates nominantur, exempli gratia kalii chloras (KClO3) vel kalii perchloras (KClO4).
In chemia organica halogenia vincula cum atomo carbonio radicalium alcanorum iungunt, quae composita halogenoalcana dicuntur[2]. Compositum chemicum halogeniorum saepe exitium strato ozontis parit, ut chlorofluorocarbonida (CFC). Exempli gratia 1,2-dichlorofluoroethanum CHClFCH2Cl. In pesticidis quoque halogenoalcana frequenter inveniuntur.
Plura legere si cupis
recensere- Francis A. Carey, "organohalogen compound" in Britannica.
- J. Rabiant, "Les halogènes : des découvertes de pharmaciens", Annales Pharmaceutiques Françaises, 2008: 45-49
Notae
recensere- ↑
halogenium molecula structura pictura d(X−X) / pm
(gaseosa phasis)d(X−X) / pm
(solida phasis)fluorum F2 

143 149 chlorum Cl2 

199 198 bromium Br2 

228 227 iodum I2 

266 272 - ↑ TICE Montepessulanum SCRIBD techno-science.net
Nexus externi
recensere- Vicimedia communia plura habent quae ad halogenia pertinent
