Foramen vermis
Foramen vermis[1] (Anglice wormhole), vel pons Einsteinus–Rosenianus,[2][3] in physica topologica est structura opinabilis quae in continuo spatio-temporali varia puncta conectit atque in praecipua aequationum campi Einsteiniani solutione conditur. Hoc cavum videri potest cuniculus cuius aditus et exitus sunt puncta in spatitempore separata, seu loci in spatio varii, aut puncta in tempore varia, aut ambo.

Haec notio cum theoria relativitatis generalis congruit, sed num talia cava vere exsistant nondum demonstratum est.
Notae
recensere- ↑ Haec appellatio a Vicipaediano e lingua indigena in sermonem Latinum conversa est. Extra Vicipaediam huius locutionis testificatio vix inveniri potest.
- ↑ Haec appellatio a Vicipaediano e lingua indigena in sermonem Latinum conversa est. Extra Vicipaediam huius locutionis testificatio vix inveniri potest.
- ↑ Ab Anglico Einstein–Rosen bridge; etiam fortasse cavum Einsteino–Rosenianum, Vide disputationem.
