Chrysippus
philosophus Graecus
Vide etiam paginam discretivam: Chrysippus (discretiva).
Chrysippus Soleus (Graece Χρύσιππος ὁ Σολεύς; natus Solis ca. 279 a.C.n.; mortuus Athenis ca. 206 a.C.n.) fuit philosophus Graecus Stoicus. Anno 232 Chrysippus Cleanthem subsecutus est cum dux Stoae factus est. Circa annum 260 Athenas advenerat ubi in Academia Sceptica philosophiae studuit. Propter egregiam operam in logica et aliis doctrinae partibus factam alter, post ipsum Zenonem, Stoicismi conditor habetur.

Opera eius omnia deperdita sunt, sed fragmenta et testimonia multa, a posteris conservata, Ioannes ab Arnim in Stoicorum veterum fragmentis collegit.
Fontes
recensere- Diogenes Laertius, De vitis et dogmatibus clarorum philosophorum VII.179-202
- Epictetus, Dissertationes I.4 et 17.11-19
Plura legere si cupis
recensere- Emile Brèhier , Chrysippe, Félix Alcan, 1910. (Les Grands Philosophes) Recensio critica
- Jackson P. Hershbell, "Epictetus and Chrysippus", Illinois Classical Studies, 1993: 139-146
Nexus externi
recensere|
Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes! |
