Carnotaurus (-i, m.; h.e. carni[vorus]-taurus) est genus dinosaurorum carnivororum subordinis Theropodum, qui Cretaceo Superiore vixit. Suae reliquiae in praesenti Argentina inventa sunt. Peculiaris huius et aliorum familiae generum proprietas est bina cornua in summo capite super oculis, unde taurina nominis pars deducitur, cutis osteodermatis tecta duraque, rostrum altum breveque, brachia brevissima quae in manus quattuor digitis praeditas terminant, qui theropodibus pristinitatis index sunt (nam Theropoda recentiora, velut Dromaeosauridae, tres minusve digitos habent).

Sceletus Carnotauri

Classis : Reptilia 
Superordo : Dinosauria 
Ordo : Saurischia 
Subordo : Theropoda 
Infraordo : Ceratosauria 
Familia : Abelisauridae 
Subfamilia : Carnotaurinae 
Tribus : Carnotaurini 
Genus : Carnotaurus 
Bonaparte, 1985
   
Subdivisiones: Species
C. sastrei Bonaparte, 1985

Cinematographia

recensere

Carnotaurus vulgo paululum clarus factus est ob effigiem in Dinosauris, pellicula Disneiana.

Nexus externi

recensere
Vicimedia Communia plura habent quae ad Carnotaurum spectant.
Situs scientifici:  Biodiversity Encyclopedia of Life Fossilworks
Vide "Carnotaurus" apud Vicispecies.
Avis

Haec stipula ad reptile spectat. Amplifica, si potes!