Canon missae est anaphora seu prex eucharistica antiqua ritus Romani.

Initium Canonis missae (Te igitur) in Missali Romano anno 1962 edito

Canonis nomen et origo

recensere

Canonis nomen ob immutabilitatem adhibetur, eo quod per multa saecula in ritu Romano nonnisi haec una anaphora in usu erat.[1] Post Concilium Vaticanum II vero etiam aliae anaphorae in usum receptae sunt, unde in novis Missalibus hic textus « Prex eucharistica I seu Canon Romanus » nuncupatur.[2]

Canonis nomen primo apud s. Gregorium Magnum (†604) invenitur qui in litteris Ioanno Syracusensi missis scripsit: « orationem Dominicam mox post canonem dici statuistis ». Vigilius vero papa anno 538 de textu « canonicae precis » locutus est, quod forsitan ad Canonem missae referendum est.[3]

Verba consecrationis, pars Canonis Romani, in Missali Romano anno 2008 edito. Textus ab editionibus antiquioribus parum differt, sed notationi musicae subiacet

Etiamsi haud raro Canonem Romanum iam apostolicis temporibus ortum esse affirmetur, primam formam huius texti haud anteriorem saeculo quarto fuisse constat,[3] ecclesia Romana usque ad medium saeculum tertium lingua praesertim Graeca utente. In Libro pontificali s. Leo Magnus (†461) verba « sacrum sacrificium » in celebratione missae addidisse dicitur, unde aliquam formam Canonis temporibus eius iam in usu fuisse probabile est.[4] Analysi linguistica monstratur etiam textum primigenium mutatum esse iuxta consuetudinem rhetoricam Latinam, adhibitis multis repetitionibus, ut puta « hostiam puram, hostiam sanctam, hostiam immaculatam » vel « adscriptam, ratam, rationabilem acceptabilemque », quae formulis antiquae religionis Romanae comparari possunt, exempli gratia in oratione ad lustrandos agros apud Catonem conscripta: « calamitates intemperiasque prohibessis defendas, averruncesque ».[5] Post saeculum sextum parum tantum textus Canonis mutatus est.[3]

Liber liturgicus ad usum episcoporum, qui canonem missae continet, Canon Missae pontificalis dicitur.[6]

Locus Canonis inter partes missae

recensere
Initium Canonis (Te igitur) in manuscripto saeculi XII

Canon missae quadruplici modo accipi potest:

  • primo sensu latissimo, ab offertorio (‘Canon minor’ in nonnullis manuscriptis dicto)[7] usque ad finem missae;
  • deinde sensu lato, a praefatione usque ad finem missae;[3]
  • tum sensu stricto, a verbis Te igitur, quae cantum Sanctus sequuntur, usque ad finem missae: ita in missalibus ante annum 1962 editis;
  • postremo sensu strictissimo, a Te igitur usque ad parvam elevationem, quae ante Orationem Dominicam locum habet: ita in missali anno 1962 edito[1].

In veteri liturgia Romana verba Canonis secreto a celebrante recitantur, in nova autem elata voce dicuntur, immo cantari possunt.[1][2]

Canon missae (commemorationes V et VI) in Canone Missae Pontificalis (Romae 1729)

Canonem in missa Romana Oratio Dominica et fractio sequitur, in Ambrosiana vero, ubi paucis verbis a textu Romano differt, primo fractio et Oratio Dominica immediate ante communionem. Hanc dispositionem etiam Romae in usu fuisse ante Gregorium Magnum creditur.[3]

Structura Canonis missae

recensere

Canonis Romani pars media et maximi momenti verba consecrationis continet. Quam praecedunt sequunturque variae orationes et commemorationes. Doxologia vero conclusionem Canonis (sensu strictissimo) efformat. Quae partes, symmetrice ante et post consecrationem dispositae, ita ordinantur (intra parentheses prima verba cuiuscumque capitis indicantur).

  • Prima oratio: commendatio oblationis (Te igitur)
    • Commemoratio prima: papae, episcoporum et ecclesiae (In primis)
    • Commemoratio secunda seu memento vivorum (Memento, Domine)
    • Commemoratio tertia: Mariae, Apostolorum et aliorum sanctorum (Communicantes)
  • Secunda series orationum pro accipienda oblatione (Hanc igitur et Quam oblationem)
  • CONSECRATIO et elevatio panis (Qui pridie) et vini (Simili modo)
  • Tertia series orationum: anamnesis (Unde et memores) atque orationes pro accipienda oblatione (Supra quae et Supplices)
    • Commemoratio quarta seu memento defunctorum (Memento etiam)
    • Commemoratio quinta: Ioannis Baptistae et sanctorum martyrum (Nobis quoque)
    • Commemoratio sexta: totius creaturae (Per quem)
  • Doxologia et parva elevatio (Per ipsum)[8]
  1. 1 2 3 Missale Romanum ex decreto Ss. Concilii Tridentini Restitutum Summorum Pontificum cura recognitum. Editio typica. Typis Polyglottis Vaticanis 1962.
  2. 1 2 Missale Romanum, ex decreto Sacrosancti OEcumenici Concilii Vaticani II instauratum, auctoritate Pauli PP. VI promulgatum, Ioannis Pauli PP. II cura recognitum. Editio typica tertia, 2002.
  3. 1 2 3 4 5 Cabrol, F. (1910) Canon romain. In: Dictionnaire d’archéologie chrétienne et de liturgie, Vol. 2, pars 2, p. 1847–1905. Parisiis: Létouzey et Ané.
  4. Jungmann, J.-A. (1950) Missarum sollemnia. Explication génétique de la messe romaine. Tome premier. 316 pp. Parisiis: Aubier.
  5. Mohrmann, Christina (1950) Quelques observations sur l’évolution stylistique du Canon de la messe romaine. Vigiliae Christianae, 4 (1): 1–19.
  6. Canon Missae ad usum episcoporum, ac prælatorum solemniter, vel privatè celebrantium. 140 pp. Venetiis, 1784.
  7. Nowowiejski, Antonius (1905) Wykład liturgii Kościoła katolickiego. Tom III. Dokończenie części I. O środkach rozwinięcia kultu. 515 pp. Plociae: W drukarni Kazimierza Miecznikowskiego.
  8. Brinktrine, Iohannes (1957) Msza święta. 281 pp. Varsoviae: Pax.