Antinous (Graece Ἀντίνοος, Antinoos) fuit in gratia imperatoris Hadriani, cuius amasius fuisse videtur. Natus est Claudiopoli in Bithynia die 27 Novembris inter annos 110 et 115; mortuus est in Nilo fluvio ad Antinoopolim(en) circa diem 30 Octobris 130. Post mortem, deus declaratus venerabatur. Non tantum enim Antinoopolim urbem propter Nilum in eius honorem condidit imperator Hadrianus sed tam Bithynii unde oriundus erat adulescens quam Mantineae in Arcadia (quia Bithynienses apogoni Arcadum dicebantur) templum ei aedificavit et ritus mysticos instituit. Quin etiam ibidem quinquennalia certamina in eius honorem celebrari iussit. Eius statuae Dionyso similes a Pausania describebantur, et eius effigies in nonnullis nummis expressa hodie videri potest.

Wikidata Antinous
Res apud Vicidata repertae:
Antinous: imago
Antinous: imago
Nativitas: 111; Bolu
Obitus: October 130; Nilus, Antinoopolis
Patria: Roma antiqua

Memoria

Sepultura: Villa Hadriana
Vide etiam paginam discretivam: Antinous (nomen).
Effigies Antinoi in museo Lupariensi servata

Mesomedes Cretensis poeta carmina de Antinoo composuit. Et Anscharius Wilde illo inspiratus est.

Nexus externi

recensere
Vicimedia Communia plura habent quae ad Antinoum spectant.