Alcana, sive alkana, sunt hydrocarbonea aliphata quae nec duplex nec triplex vinculum inter atomos carbonii admittunt (saturata dicuntur quia carbonium unumquodque tot hydrogenia iungit quot valentia eius -hoc est 4- admittit: plura addi non possunt). Tantum ex atomis hydrogenii carboniique constant quae saepius longas catenas formant aut cyclos. Summa alcanorum formula chemica est CnH2n+2: quia saturata sunt numerus hydrogeniorum facile e numero carboniorum deducitur. Vetustius nomen ad eandem rem designandam fuit paraffina.

Haec commentatio vicificanda est ut rationibus qualitatis propositis obtemperet.

Quapropter rogamus ut corrigas, praecipue introductionem, formam, nexusque extra et intra Vicipaediam.

Alcanorum formula chemica generalis

Alcana simplicia

recensere

Primi alcani sunt:

  1. Methanum CH4
  2. Ethanum C2H6
  3. Propanum C3H8
  4. Butanum C4H10
  5. Pentanum C5H12

Alcana sive linearia sive ramosa possunt esse, prout ad atomum carbonii unus aut plures atomi carbonii iuncti sunt. Etiam cyclici si anulum atomorum carbonii formant (exempli gratia cyclohexanum).

Proprietates physicae dependunt de longitudine et gradu ramificationis? moleculae, quod indicat exempli gratia diversa temperatura ebullitionis:

  1. Methanum -161.7 °C
  2. Ethanum -88.6 °C
  3. Propanum -42.2 °C
  4. Butanum -0.5 °C; Iso-butanum (2-Methyl-propanum) -11.7 °C
  5. Pentanum 36.1 °C
  6. Hexanum 68.7 °C
  7. Heptanum 98.4 °C
  8. Octanum 125.6 °C
  9. Nonanum 150.7 °C
  10. Decanum 174.0 °C

Reactiones maiores sunt:

  1. reactiones cum halogenis (chloro, bromo, iodo) quae luce aut calore activantur.? Miscelae multarum substantiarum obtinentur.
  2. dehydrogenationes, quae catalysatorem requirunt (exempli gratia: palladium super carbonem fixatum) ad alcena et alcyna obtinenda.

Nexus externi

recensere